monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > sectio 4 > sectio 20 > csg75.720 > Lucas, 1 > csg48.205 > sectio 16 > sectio 24 > bnf11947.72 > sectio 15 > sectio 6 > 205 > sectio 15 > csg51.137 > 11 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 9
Et corpus eius quasi chrysolithus. Pro chrysolitho, qui unus est de duodecim lapidibus qui ponuntur in Logio Pontificis, in Hebraeo habet THARSIS, quod Theodotio et Symmachus eodem verbo interpretati sunt: Septuaginta vero mare appellaverunt, iuxta illud quod in psalmo legimus: In spiritu violento confringes naves Tharsis , id est, maris. Et Ionas fugere cupiebat non in Tharsum urbem Ciliciae, ut plerique aestimant, litteram ponentes pro littera, vel Indiae regionem, ut putat Iosephus: sed absolute in pelagus .